- ACCUMBENDI Ritus
- ACCUMBENDI RitusMaiores nostri, inquit Servius, sedentes epulabantur, more a Laconibus et Cretensibus acceptô, Varrone reste. Imo et apud populum Dei id in usu fuisse, antiquissimis temporibus, ostendit Burman. Comm. in l. Ruth. Er Isid. l. 20. c. 11. Apud veteres, inquit, non erat usus accumbendi; unde et considere dicebantur. Postea, ut Vatro haber de Vitâ Pop. Rom. viri discumbere, mulieres sedere; quia turpis visus est in muliere accubitus: sequentibus demum temporibus, etiam mulieres cum viris accumbere incepêre, Val. Max. l. 2. c. 1. quod demum videtur factum, post Asiam devictam, Graeciamque. Ritum accumbendi hôc modô describit Lipsius Antiqq. Lect. l. 3. p. 94. In cenaculo mensa collocabatur rotunda, humilis: inferiorum quidem hominum tripes et ex simplici lignô: Lautiorum citrea aut accerna, aut laminâ argenteâ intecta, quam pes eburneus fabrefactus, in modum Pardi aut Leonis, sustinebat. Circum mensam tres plurimum lecti erant, ex quo Triclinii nomen; vel duo etiam, quod Plautus Biclinium, posterior aetas, a Vespasianorum imperio, Sigma vocare caepit. Quod cum esset in sormam hemicycli, aut lunatae testudinis exstructum, vocari placuit nomine literae Graecae. Ii porro lecti insternebantur aulaeis purpurâ, aut aliâ veste stragulâ, pro copia aut inopia convivatoris. Id sub horam cenae sicbat. Priusquam autem accumberent; lavabantur, atquetogas mutabant vestibus, quas a re Caenatorias dixerunt. Tum etiam soleas pedibus demebant, ne lectum conspurcarent. Ceterum aut terni aut quaterni, unum lectum occupabant. Horat. l. 1. Sat. 4.----- Saepe tribus lectis videas cenare quaternos.In magnisicis tamen epulis vix bini unum occuparunt. Accumbebant autem reclinatâ superiore parte corporis in cubitum sinistrum, inferâ in longum porrectâ ac iacente: capite leviter erectô, dorsô a pulvillis modice sufsultô; quod si plures uno lectô decumberent, primus decumbebat ad caput lecti, cuius pedes porrigebantur pone dersum secundi: secundus vero occiput obvertebat ad umbilicum primi, pulvillo interiecto, pedes iacebant ad tergum tertii et sie deinceps. Iam qui primus et ad caput lecti decumbebat, Summus dicebatur; qui ad pedes, Imus: qui inter istos, Medius. Atque si tres convivae in uno lecto, medius dignissimus; proximus honore summus: si quatuor, medium censeri arbitror, proximum a summo: si duo tantum, dignissimus summus fuit. Vide quoque Dionys. Lambinum in citat. Horatii locum Hier. Magium de Antiquorum prandiis et cenis, et Hieron. Mercurialem Artis Gymnasticae l. 1. c. 11. qui etiam addunt, discumbentes, quamdiu vescebantur, eô corporis situ mansisse; ubi vero cibum capere desiissent vel intermisislent, tum dorsi spinam prius inflexam reposuisse, et caput in cervical reclinâsse, nonnumquam etiam sedentium instar detexisse. Sed nec viri modo, verum et feminae eadem Accumbendi ratione usae, gremiis maritorum suorum, apud Romanos, inhaerebant, L. Apuleius Milesior. l. 6. Accumbebat summum torum maritus, Psychem gremiô suô complexus. Ovid. Amorum l. 1. Eleg. 4.Nec premat ille suis sinito tua colla lacertis,Mite nec in rigido pectore pone caeput.Vide insuper Val. Max. l. 2. c. 1. Cicer. 2. Catilin. A. Gellium l. 7. c. 12. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. paralip. ad c. 28. Ciacconium de Triclinio Rom. etc. Graecorum idem plane mos, a quibus eum priores mutuati sunt: nisi quod scabellum insuper pedum haberent, ςθρην̑υς dictum, quale Iuno Somno admovisse apud Homerum legitur, Il. ξ.Τῷ κεν ἐπιχοίης λιπαροῦς πόδας εἰλαπινάζων.Et mulieres in convivium non deducerent, Cornel. Nepos praesat. Vitar. Apud Macedonas insuper, Rex accubabat, et cum eo maiores Principes ac Amici; sed nobiles pueri, qui ex Regiâ cohorte erant, sedebant, ut et ii, qui feram extra retia nondum confecissent, ut infra videbimus voce Pagius, it. Rete etc. Vocabatur illorum mensa, quae similiter tripes erat, ὄλμος i. e. tripus, ad imitationem Tripodis Delphici, eratque in magnâ apud illos veneratione, quippe Iovi Xenio consecrata. Apud Hebraeos eadem consuetudo, vide Lucae c. 16. v. 22. Matth. c. 8. v. 11. et c. 13. v. 23. Quibus hic Accumbendi ritus Messiba, i. e. accubitus in orbem, et phrasis invitandi convivas, circumire, ambire, dicebatur. Obtinuisse autem iam tempore Ezechielis Prophetae, patet ex huius prophetiâ c. 23. v. 41. Vide quoque Amos c. 2. v. 8. et plura de his, apud Thom. Godwin tract. Angl. Moses and Aaron, l. 3. c. 2. ac Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 6. c. 3. Addam hoc unum: Nempe, vetustissimum morem fuisse, super pellibus discumbere. Ovid. l. 1. Fastor.Qui poterat pelles addere dives erat.Vide quoque infra in vocibus, Convivium, Mensa, Triclinium etc. Eundem apud Hebraeos discumbendi situm in scholis eorum, observâsse discipulos provectiores, quos Socios vocabant, dicemus infra voce. Rab.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.